22
Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
23
cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24
notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25
accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
26
cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
27
Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28
et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
29
loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
30
quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31
ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32
factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae