Acts 9:26-36

26 cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
27 Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
28 et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
29 loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
30 quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31 ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32 factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
33 invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34 et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
35 et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
36 in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
The Latin Vulgate is in the public domain.