Additions to Esther 8:24-34

24 qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regnoprivare nos niteretur et spiritu.
25 Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus,et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novisquibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:
26 hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostraesolitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
27 Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos,in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,
28 et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei,cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum,et usque hodie custoditur.
29 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat,sciatis esse irritas.
30 Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan,et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis:non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.
31 Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctisurbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis.
32 Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorumparaverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi,qui vocatur Adar.
33 hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus,eis vertit in gaudium.
34 Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem,et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur,
The Latin Vulgate is in the public domain.