Bel 1:13-23

13 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum,et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
14 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibosante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem,et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium:et signantes annulo regis abierunt.
15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam,et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.
16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
17 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit:Salva, rex.
18 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam,exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
19 Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro:et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec.
20 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium.Et iratus est rex.
21 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum:et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur,et consumebant quae erant super mensam.
22 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis:qui subvertit eum, et templum eius.
23 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
The Latin Vulgate is in the public domain.