15
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam,et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.
16
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
17
Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit:Salva, rex.
18
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam,exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
19
Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro:et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec.