Bel 1:15-25

15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam,et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.
16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
17 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit:Salva, rex.
18 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam,exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
19 Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro:et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec.
20 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium.Et iratus est rex.
21 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum:et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur,et consumebant quae erant super mensam.
22 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis:qui subvertit eum, et templum eius.
23 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
24 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia istenon sit Deus vivens: adora ergo eum.
25 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse estDeus vivens: iste autem non est Deus vivens.
The Latin Vulgate is in the public domain.