12
addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius
13
et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum
14
servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis
15
et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab
16
qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore
17
obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis
18
cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant
19
et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant
20
ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno
21
extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius
22
tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt