32
abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
33
solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
34
at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
35
et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
36
eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
37
et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
38
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
39
et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
40
quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
41
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
42
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis