13
et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
14
et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant
15
et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis
16
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
17
et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
18
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus
19
quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
20
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
21
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt
22
sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum
23
et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere
24
et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
25
et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae
26
nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam
27
et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
28
et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire
29
et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
30
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis
31
et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum
32
et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
33
et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
34
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
35
et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
36
dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
37
conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre
38
et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra
39
videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere
40
et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes
41
adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur
42
at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
43
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
44
et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
45
tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas
46
et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
47
et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
48
vos autem estis testes horum
49
et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto