40
factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
41
et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
42
quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
43
et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
44
accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
45
et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
46
et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
47
videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
48
at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
49
adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
50
Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit