24
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
25
quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
26
nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
27
dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
28
factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
29
et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
30
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
31
visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
32
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
33
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
34
haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem