11
et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram
12
et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
13
qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum
14
qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
15
et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
16
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis
17
tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem
18
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
19
defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto
20
dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
21
qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel