Susanna 1:38-48

38 Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit:
40 hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus.
41 Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
42 Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
43 tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.
44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.
45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel:
46 Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius.
47 Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es?
48 Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel?
The Latin Vulgate is in the public domain.