Tobit 3:9-19

9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum
10 numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit
11 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam
12 factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum
13 dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te
14 ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto
15 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me
16 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia
17 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui
18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere
19 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me
The Latin Vulgate is in the public domain.