Wisdom 11:14-24

14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
22 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
23 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
24 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
The Latin Vulgate is in the public domain.