URGENT: Encouragement and Prayer in a Time of Pandemic...See All of Our Coronavirus Resources Here


Wisdom 11

1 direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
2 iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
3 steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
4 sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
5 per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
6 per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
7 nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
8 qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
9 ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
10 cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
11 hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
12 absentes enim et praesentes similiter torquebantur
13 duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
14 cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
15 quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
16 pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
17 ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
18 non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
19 aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
20 quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
21 sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
22 multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
23 quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
24 sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
25 diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
26 quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
27 parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas
Do Not Sell My Info (CA only)