Wisdom 12:3-13

3 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens
4 quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta
5 et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum
7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra
8 sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
9 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
10 sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
11 semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
12 quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
13 nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
The Latin Vulgate is in the public domain.