1
Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo
2
et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
3
ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
4
da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
5
quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
6
et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
7
tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
8
dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
9
et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis