Wisdom 9

1 Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo
2 et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
6 et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
7 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
8 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
9 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
10 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te
11 scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
12 et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
13 quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
14 cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae
15 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
16 et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
17 sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
18 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines
19 et per sapientiam sanati sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.