Psalms 120; Psalms 121; Psalms 122

Viewing Multiple Passages

Psalms 120

1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi
2 auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram
3 non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te
4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel
5 Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam
6 per diem sol non uret te neque luna per noctem
7 Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus
8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 121

1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 122

1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo
2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri
3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione
4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis
The Latin Vulgate is in the public domain.