Psalms 13; Psalms 14; Psalms 15

Viewing Multiple Passages

Psalms 13

1 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum
3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum;
4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis
5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor;
6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 14

1 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo
2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 15

1 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi
2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges
3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis
4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea
5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi
6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi
7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei
8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear
9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem
The Latin Vulgate is in the public domain.