2 Samuel 10; 1 Chronicles 19; Psalms 20

Viewing Multiple Passages

2 Samuel 10

1 factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo
2 dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te
4 tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos
5 quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini
6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum
7 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum
8 egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo
9 videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum
10 reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon
11 et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi
12 esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo
13 iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius
14 filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem
15 videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati sunt pariter
16 misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum
17 quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
18 fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est
19 videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Chronicles 19

1 accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius eius pro eo
2 dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon
3 dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius
4 igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos
5 qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur
6 videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites
7 conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum
8 quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium
9 egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt
10 igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum
11 reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon
12 dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium
13 confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet
14 perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit eos
15 porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem
16 videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum
17 quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus
18 fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem
19 videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 20

1 in finem psalmus David
2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer
3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma
4 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso
5 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi
6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum
7 quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo
8 quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur
9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt
10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis
11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum
12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire;
13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum
14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas
The Latin Vulgate is in the public domain.