Isaiah 3; Isaiah 4; Galatians 6

Viewing Multiple Passages

Isaiah 3

1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
2 fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
3 principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
4 et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
5 et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6 adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
7 respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
8 ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
9 agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
11 vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12 populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
13 stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
16 et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
18 in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
19 et torques et monilia et armillas et mitras
20 discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
21 et anulos et gemmas in fronte pendentes
22 et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23 et specula et sindones et vittas et theristra
24 et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25 pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
The Latin Vulgate is in the public domain.

Isaiah 4

1 et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum
2 in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel
3 et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem
4 si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris
5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio
6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia
The Latin Vulgate is in the public domain.

Galatians 6

1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
5 unusquisque enim onus suum portabit
6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
7 nolite errare Deus non inridetur
8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
The Latin Vulgate is in the public domain.