Job 6; Job 7; Job 8; Job 9

Viewing Multiple Passages

Job 6

1 respondens autem Iob dixit
2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
5 numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
6 aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
7 quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
8 quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
12 nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
13 ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
14 qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
15 fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
16 qui timent pruinam inruet super eos nix
17 tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
18 involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
19 considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
20 confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
21 nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
22 numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
23 vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
24 docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
25 quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
26 ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
27 super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
28 verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
29 respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
30 et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 7

1 militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
2 sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
4 si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
5 induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
6 dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
7 memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
9 sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
18 visitas eum diluculo et subito probas illum
19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 8

1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 9

1 et respondens Iob ait
2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
The Latin Vulgate is in the public domain.