Leviticus 1; Leviticus 2; Leviticus 3; Matthew 24:1-28

Viewing Multiple Passages

Leviticus 1

1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas
3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum
4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens
5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi
6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
8 et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori
9 intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
10 quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret
11 immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum
12 dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
13 intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino
14 sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae
15 offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris
16 vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
17 confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino
The Latin Vulgate is in the public domain.

Leviticus 2

1 anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino
3 quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
4 cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita
5 si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento
6 divides eam minutatim et fundes supra oleum
7 sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur
8 quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
9 qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
10 quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
11 omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
12 primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis
13 quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal
14 sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino
15 fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
16 de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus
The Latin Vulgate is in the public domain.

Leviticus 3

1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
7 si agnum obtulerit coram Domino
8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 24:1-28

1 et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi
2 ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur
3 sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi
4 et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent
6 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis
7 consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca
8 haec autem omnia initia sunt dolorum
9 tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum
10 et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem
11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos
12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum
13 qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit
14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio
15 cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat
16 tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes
17 et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua
18 et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam
19 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
20 orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato
21 erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet
22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi
23 tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere
24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi
25 ecce praedixi vobis
26 si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere
27 sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis
28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
The Latin Vulgate is in the public domain.