Matthew 18; Matthew 19

Viewing Multiple Passages

Matthew 18

1 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum
2 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
3 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
4 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum
5 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
6 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris
7 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit
8 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum
9 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est
11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat
12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit
13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt
14 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis
15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum
17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus
18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo
19 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est
20 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum
21 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies
22 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies
23 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis
24 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta
25 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi
26 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
27 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei
28 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes
29 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi
30 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum
31 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant
32 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
33 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum
34 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum
35 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 19

1 et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
2 et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
3 et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos
5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet
7 dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere
8 ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur
10 dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere
11 qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
12 sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat
13 tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis
14 Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum
15 et cum inposuisset eis manus abiit inde
16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam
17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum
20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest
21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones
23 Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum
24 et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum
25 auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse
26 aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis
28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel
29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
The Latin Vulgate is in the public domain.