Psalms 89; Psalms 96; Psalms 100; Psalms 101; Psalms 105; Psalms 132

Viewing Multiple Passages

Psalms 89

1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 96

1 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae
2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius
3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius
4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra
5 montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae
6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius
7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius
8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos
10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos
11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia
12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 100

1 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam
2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
3 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi
4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam
5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam
6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat
7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum
8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 101

1 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 105

1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo
5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum
8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam
9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici
11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius
13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius
14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso
15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum
16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron
18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum
21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto
22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos
24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius
25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini
26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus
28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina
30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum
32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos
33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus
39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis
40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam
41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos
42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum
43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis
44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos
47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua
48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 132

1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum
2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius
3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum
The Latin Vulgate is in the public domain.