Esther 9:27-32 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
27 quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Iudaei super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi iugiter succedentibus. 28 Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec ulla civitas, in qua dies phurim, id sortium, non observentur a Iudaeis, et ab eorum progenie, quae his ceremoniis obligata est. 29 Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Iudaeus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum. 30 et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, 31 observantes Dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent: sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo ieiunia, et clamores, et Sortium dies, 32 et omnia, quae libri huius, qui vocatur Esther, historia continentur.
Link Options
More Options
[X]