Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

John 5:1-10 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis 2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens 3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum 4 [] 5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua 6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri 7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit 8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula 9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die 10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
Link Options
More Options
[X]