Mark 1:30-40 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa 31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis 32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam 34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum 35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat 36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant 37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te 38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni 39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens 40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
Link Options
More Options
[X]