1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2 tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas
3 a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
4 hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum
5 ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
6 et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
7 mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
8 extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes