Psalm 11 (The Latin Vulgate)

View In My Bible
1 in finem pro octava psalmus David 2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum 3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt 4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam 5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est 6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo 7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum 8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum 9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum
Link Options
More Options
[X]