1 canticum psalmi Asaph
2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus
3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput
4 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos
5 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra
6 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt
7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni
8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum
9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma
10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae
12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei
14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti
15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes
16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos
17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant
19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra