1 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus
2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum
3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum
4 etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus
5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma
6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit
7 in valle lacrimarum in loco quem posuit
8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion
9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma
10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui
11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum
12 quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te