Psalm 108; Psalm 109; Psalm 110; Psalm 111; Psalm 112; Psalm 113; Psalm 114 (The Latin Vulgate)

1 in finem David psalmus 2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est 3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis 4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam 5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea 6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius 7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum 8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter 9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua 10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis 11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius 12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius 13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius 14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur 15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare 18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius 19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur 20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam 21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me 22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me 23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae 24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum 25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua 26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam 27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam 28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur 29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua 30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum 31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam 1 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te 4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges 6 iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum 7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput 1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione 2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius 3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus 5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui 6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo 7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium 8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate 9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius 10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi; 1 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis 2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur 3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 4 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus 5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio 6 quia in aeternum non commovebitur 7 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino 8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos 9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria 10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit 1 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini 2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum 3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini 4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius 5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat 6 et humilia respicit in caelo et in terra 7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem 8 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui 9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem 1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium 5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum 6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium 7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob 8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum 9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit 12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur 15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo 16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est 20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron 21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus 22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros 23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram 24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum 25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum 26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum 1 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae 2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te 3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni 4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam 5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur 6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me 7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi 8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu 9 placebo Domino in regione vivorum
Link Options
More Options
[X]