1 Corinthians 14:1-25 VULA

1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est