1 Corinthians 7:25-40 VULA

25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit
39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo