1 Corinthians 7:8-24 VULA

8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum
24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum