2 Maccabees 6:15

15 ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet

2 Maccabees 6:15 In-Context

13 etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium
14 non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat
15 ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet
16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit
17 sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem
The Latin Vulgate is in the public domain.