Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Acts 28:26-31 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos 28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient 29 [] 30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum 31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione
Link Options
More Options
[X]