Additions to Esther 1:26

26 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.

Additions to Esther 1:26 In-Context

24 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur.
25 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
26 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
27 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
28 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
The Latin Vulgate is in the public domain.