Additions to Esther 8:19

19 Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his,quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibusregum studia depraventur.

Additions to Esther 8:19 In-Context

17 Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibiofficia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laudedigni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
18 dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes,callida fraude decipiunt.
19 Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his,quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibusregum studia depraventur.
20 Unde providendum est paci omnium provinciarum.
21 Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostrivenire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum,ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam.
The Latin Vulgate is in the public domain.