Ben Sira 11 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet 2 non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo 3 brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius 4 in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius 5 multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema 6 multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum 7 priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste 8 priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui 9 de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas 10 fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris 11 est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat 12 est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate 13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum 14 bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt 15 [] 16 [] 17 datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum 18 est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius 19 in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus 20 et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis 21 sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce 22 ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo 23 facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem 24 benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat 25 ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona 26 ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor 27 in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum 28 quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas 29 malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius 30 ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir 31 non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi 32 sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui 33 bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam 34 ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur 35 adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum 36 admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis
Link Options
More Options
[X]