Ben Sira 36 VULA

1 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
2 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
3 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
4 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
5 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
6 innova signa et inmuta mirabilia
7 glorifica manum et brachium dextrum
8 excita furorem et effunde iram
9 extolle adversarium et adflige inimicum
10 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
11 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
12 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
13 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
14 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
15 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
16 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
17 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
18 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
20 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
21 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
22 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
23 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
24 species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
25 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
26 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
27 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
28 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem