Exodus 40:1-33 VULA

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
6 et ante illud altare holocausti
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
10 altare holocausti et omnia vasa eius
11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat