Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Habakkuk 1:1-6 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
1 onus quod vidit Abacuc propheta 2 usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis 3 quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior 4 propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum 5 aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur 6 quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
Link Options
More Options
[X]