Try out the new BibleStudyTools.com. Click here!

Isaiah 24:16-23 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
16 a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt 17 formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae 18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae 19 confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra 20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat 21 et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram 22 et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur 23 et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus
Link Options
More Options
[X]