1
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
2
obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
3
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
4
ait autem Dominus ad Mosen
5
suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
6
itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
7
duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
8
quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
9
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
10
igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
11
dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
12
primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
13
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
14
mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
15
bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
17
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
18
secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
19
acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
20
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
21
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
23
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
24
tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
25
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
26
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
27
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
29
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
30
die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
31
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
32
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
33
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
35
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
36
die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
37
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
38
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
39
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
41
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
42
die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
43
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
44
mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
45
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
47
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
48
die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
49
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
50
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
51
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
53
et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
54
die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
55
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
56
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
57
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
59
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
60
die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
61
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
62
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
63
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
65
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
66
die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
67
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
68
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
69
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
71
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
72
die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
73
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
74
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
75
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
77
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
78
die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
79
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
80
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
81
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
83
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
84
haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
85
ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
86
mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
87
boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
88
hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
89
cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei