Proverbs 9:7-17 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te 9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere 10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia 11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae 12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum 13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens 14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco 15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo 16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est 17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
Link Options
More Options
[X]