Psalm 103:15-22 (The Latin Vulgate w/ Apocrypha)

View In My Bible
15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat 16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit 17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum 18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis 19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum 20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae 21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi 22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur
Link Options
More Options
[X]